- RICINIUM vel RECINIUM
- RICINIUM, vel RECINIUMtegmen capitis muliebris. Isidor. l. 19. c. 25. Stola, Matronale operimentum, quod coopertô capite et scapula a dextro latere in laevum bumerum mittitur. Stola Graece, quod superemittatur: Ricinium Latin. quod dimidia eius pars retro reicitur, quod vulgo Mavortem dicunt.. Licetus de Lucernis, l. 6. c. 12. Ricinium cum Reca confundens, Est autem, inquit, Ricinium sive Recinum vel etiam Reca, Varroni Festoque, vestis antiquissima quadrata, inde dicta, quod eius mediam partem retrorsum iaciebant; hanc exstitisse purpureô colore plerique statuunt, et innuit Cicero. Unde Recinati Mimi. Gesnerus in Onomast. Raca, quadratum vestimentum, fimbriatum et purpureum, quô pro Palliolo seu vitta utebantur Flaminicae. Alii dicunt, quod ex lana siebat succida alba, quod ingenuae confecerint Virgines, patrimae, matrimae, cives et infecerint caeruleô colere: ex Festo. Vide quoque Voss. de Vitiis Serm. in voce Maforium. Commune id Mulierum Roman. pallium fuisse, quidam colligunt ex Servio ad Aen. illud l. 1. Gentemque togatam. Sed Nonius Ricinium, modo Palliolum breve appellat, modo Pallium quô Mulieres in adversis rebus et luctibus induebantur: Idem de Vita Pop. Rom. l. 1. Ex quo Mulieres, inquit, in adversis vebus ac luctibus, cum omnem vestitum delicatiorem, 2c luxuriosum postea institutum ponunt. Ricinia sumunt. Imo nec Festi aetate, quid ea vox signisicaret, plane constabat. Ait enim Recinium omne vestimentum quadratum ii, qui duodecim interpretati sunt, esse dixerunt. Alii virilem togam, quâ Mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. Ubi Ferrarius legi vult, Alii togam quâ Muliere: utebantur: nec tamen im probat Lipsii coniecturam, qui Ver. legit, i. e. Verrius togam esse vult. In hac opinione ergo fuit Serv. ad l. c. Recinium fuisse togam, vel togaesimile; Nam ex eo et cycladum, quae rotundae erant, usu, a Mulicribus Togas olim gestatas ibi contendit: quod si Recinium commune pallium fuisset, frustra ex usu Pallii Togaeusum demonstrâsset. Vide Octav. Ferrarium, de ReVestiar. l. 1. c. 25. In illis mortuos olim humari solitos legimus. Vestimenta namque cum mortuis condere vel urere consuevisse Veteres docet Virg. Aen.l. 6. v. 221.Purpureasque super vestes, velamina nota,Iniciunt.Et Suetonius, in Caes. c. 84. Scenici Artifices vestem, quam ex Instrumento triumphorum ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque dicissam, iniecêre flammae. Quem sumptum sustulit Solon, nolens tribus plus vestibus, Riciniis dixêrunt Decemviri Rom. mortuum componiaut condi, Μὴςυντιθέναι πλέον ἱματίωντριῶν, plus tribus Riciniis mortuum ne humaio: quam Legem in suas Tabulas Decemviri retulerunt teste Cicer. l. de LL. ubi Iac. Raevardum, Hadr. Turnebum, Iunium in Normend. Alios, per Ricinia, intelligentes vestes lugubres, quibus Mulieres in funeribus uterentur, refellit Iustus Lipsius Epist. Quaest. l. 4. Epist. 7. quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.